Glaphyra fuit femina pulcherrima saeculo 1 a.C.n., incola Comanorum Ponticorum, quae fuerat aut uxor aut paelex Archelai in ea urbe pontificis et reguli. Anno fere 41 a.C.n. ea fuit amasia M. Antonii (qui iam diu amicus erat familiae Archelaorum):[1]. Epigramma Octaviano adscriptum, incipit "Quod futuit Glaphyran Antonius", tempore Belli Perusini ut videtur compositum est. Ob amorem aut amicitiam Antonius filium Archelaum, quem Glaphyra Archelao pontifici pepererat,[2] ad dignitatem regis Cappadociae surrexit;[3] qui id regnum usque ad annum 17 tenuit.